monumenta.ch > Augustinus > 6 III
Augustinus, Confessiones, Liber 9, III 5 <<< >>> IV 7
Augustinus, Confessiones, 9, Caput III 6
1 Angebatur ergo tunc ipse, Nebridius autem conlaetabatur. quamvis enim et ipse nondum christianus in illam foveam perniciosissimi erroris inciderat, ut veritatis filii tui carnem phantasma crederet, tamen inde emergens sic sibi erat, nondum imbutus ullis ecclesiae tuae sacramentis, sed inquisitor ardentissimus veritatis. quem non multo post conversionem nostram et regenerationem per baptismum tuum ipsum etiam fidelem catholicum castitate perfecta atque continentia tibi servientem in Africa apud suos, cum tota domus eius per eum christiana facta esset, carne solvisti. et nunc ille vivit in sinu Abraham. quidquid illud est, quod illo significatur sinu, ibi Nebridius meus vivit, dulcis amicus meus, tuus autem, domine, adoptivus ex liberto filius: ibi vivit. nam quis alius tali animae locus? ibi vivit, unde me multa interrogabat homuncionem inexpertum. iam non ponit aurem ad os meum, sed spiritale os ad fontem tuum et bibit, quantum potest, sapientiam pro aviditate sua sine fine felix. nec eum sic arbitror inebriari ex ea, ut obliviscatur mei, cum tu, domine, quem potat ille, nostri sis memor. sic ergo eramus, Verecundum consolantes tristem salva amicitia de tali conversione nostra et exhortantes ad fidem gradus sui, vitae scilicet coniugalis, Nebridium autem opperientes, quando sequeretur. quod de tam proximo poterat et erat iam iamque facturus, cum ecce evoluti sunt dies illi tandem. nam longi et multi videbantur prae amore libertatis otiosae ad cantandum de medullis omnibus: tibi dixit cor meum, quaesivi vultum tuum; vultum tuum, domine, requiram.
Augustinus HOME
bke18.62r