monumenta.ch > Augustinus > 30 XII
Augustinus, Confessiones, Liber 8, XII 29 <<<
Augustinus, Confessiones, 8, Caput XII 30
1 Tum interiecto aut digito aut nescio quo alio signo codicem clausi et tranquillo iam vultu indicavi Alypio. at ille quid in se ageretur -- quod ego nesciebam -- sic indicavit. petit videre quid legissem: ostendi, et attendit etiam ultra quam ego legeram. et ignorabam quid sequeretur. sequebatur vero: infirmum autem in fide recipite. quod ille ad se rettulit mihique aperuit. sed tali admonitione firmatus est placitoque ac proposito bono et congruentissimo suis moribus, quibus a me in melius iam olim valde longeque distabat, sine ulla turbulenta cunctatione coniunctus est. inde ad matrem ingredimur, indicamus: gaudet. narramus quemadmodum gestum sit: exultat et triumphat et benedicebat tibi, qui potens es ultra quam petimus et intellegimus facere, quia tanto amplius sibi a te concessum de me videbat, quam petere solebat miserabilibus flebilibusque gemitibus. convertisti enim me ad te, ut nec uxorem quaererem nec aliquam spem saeculi huius stans in ea regula fidei, in qua me ante tot annos ei revelaveras, et convertisti luctum eius in gaudium multo uberius, quam voluerat, et multo carius atque castius, quam de nepotibus carnis meae requirebat.
Augustinus HOME
bke18.60r
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik