monumenta.ch > Augustinus > 26 XI
Augustinus, Confessiones, Liber 8, XI 25 <<< >>> XI 27
Augustinus, Confessiones, 8, Caput XI 26
1 Retinebant nugae nugarum et vanitates vanitatium, antiquae amicae meae, et succutiebant vestem meam carneam et submurmurabant: "dimittisne nos?" et "a momento isto non erimus tecum ultra in aeternum" et "a momento isto non tibi licebit hoc et illud ultra in aeternum". et quae suggerebant in eo, quod dixi "hoc et illud", quae suggerebant, deus meus? avertat ab anima servi tui misericordia tua! quas sordes suggerebant, quae dedecora! et audiebam eas iam longe minus quam dimidius, non tamquam libere contradicentes eundo in obviam, sed velut a dorso mussitantes et discedentem quasi furtim vellicantes, ut respicerem. retardabant tamen cunctantem me abripere atque excutere ab eis et transilire quo vocabar, cum diceret mihi consuetudo violenta: "putasne sine istis poteris?"
Augustinus HOME
bke18.59r