monumenta.ch > Augustinus > 23 X
Augustinus, Confessiones, Liber 8, X 22 <<< >>> X 24
Augustinus, Confessiones, 8, Caput X 23
1 Nam si tot sunt contrariae naturae, quot voluntates sibi resistunt, non iam duae, sed plures erunt. si deliberet quisquam, utrum ad conventiculum eorum pergat an ad theatrum, clamant isti: "ecce duae naturae, una bona hac ducit, altera mala illac reducit. nam unde ista cunctatio sibimet adversantium voluntatum?" ego autem dico ambas malas, et quae ad illos ducit et quae ad theatrum reducit. sed non credunt nisi bonam esse, qua itur ad eos. quid? si ergo quisquam noster deliberet et secum altercantibus duabus voluntatibus fluctuet, utrum ad theatrum pergat an ad ecclesiam nostram, nonne et isti quid respondeant fluctuabunt? aut enim fatebuntur, quod nolunt, bona voluntate pergi in ecclesiam nostram, sicut in eam pergunt qui sacramentis eius imbuti sunt atque detinentur, aut duas malas naturas et duas malas mentes in uno homine confligere putabunt, et non erit verum quod solent dicere, unam bonam, alteram malam, aut convertentur ad verum et non negabunt, cum quisque deliberat, animam unam diversis voluntatibus aestuare.
Augustinus HOME
bke18.58r