monumenta.ch > Augustinus > 22 X
Augustinus, Confessiones, Liber 8, IX 21 <<<     >>> X 23

Augustinus, Confessiones, 8, Caput X 22

1 Pereant a facie tua, deus, sicuti pereunt, vaniloqui et mentis seductores, qui cum duas voluntates in deliberando animadverterint, duas naturas duarum mentium esse adseverant, unam bonam, alteram malam. ipsi vere mali sunt, cum ista mala sentiunt, et idem ipsi boni erunt, si vera senserint verisque consenserint, ut dicat eis apostolus tuus: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. illi enim dum volunt esse lux non in domino, sed in se ipsis, putando animae naturam hoc esse, quod deus est, ita facti sunt densiores tenebrae, quoniam longius a te recesserunt horrenda arrogantia, a te, vero lumine inluminante omnem hominem venientem in hunc mundum. attendite quid dicatis, et erubescite et accedite ad eum et inluminamini, et vultus vestri non erubescent. ego cum deliberabam, ut iam servirem domino deo meo, sicut diu disposueram, ego eram, qui volebam, ego, qui nolebam; ego eram. nec plene volebam nec plene nolebam. Ideo mecum contendebam et dissipabar a me ipso, et ipsa dissipatio me invito quidem fiebat, nec tamen ostendebat naturam mentis alienae, sed poenam meae. et ideo non iam ego operabar illam, sed quod habitabat in me peccatum de supplicio liberioris peccati, quia eram filius Adam.
Augustinus HOME

bke18.57v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik