monumenta.ch > Augustinus > 13 VI
Augustinus, Confessiones, Liber 8, V 12 <<< >>> VI 14
Augustinus, Confessiones, 8, Caput VI 13
1 Et de vinculo quidem desiderii concubitus, quo artissimo tenebar, et saecularium negotiorum servitute quemadmodum me exemeris, narrabo et confitebor nomini tuo, domine, adiutor meus et redemptor meus. agebam solita crescente anxitudine et cotidie suspirabam tibi, frequentabam ecclesiam tuam, quantum vacabat ab eis negotiis, sub quorum pondere gemebam. mecum erat Alypius otiosus ab opere iuris peritorum post assessionem tertiam, expectans, quibus iterum consilia venderet, sicut ego vendebam dicendi facultatem, si qua docendo praestari potest. Nebridius autem amicitiae nostrae cesserat, ut omnium nostrum familiarissimo Verecundo, Mediolanensi et civi, et grammatico, subdoceret, vehementer desideranti et familiaritatis iure flagitanti de numero nostro fidele adiutorium, quo indigebat nimis. non itaque Nebridium cupiditas commodorum eo traxit -- maiora enim posset, si vellet, de litteris agere -- sed officio benivolentiae petitionem nostram contemnere noluit amicus dulcissimus et mitissimus. agebat autem illud prudentissime cavens innotescere personis secundum hoc saeculum maioribus, devitans in eis omnem inquietudinem animi, quem volebat habere liberum et quam multis posset horis feriatum ad quaerendum aliquid vel legendum vel audiendum de sapientia.
Augustinus HOME
bke18.54v
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik