monumenta.ch > Augustinus > 10 V
Augustinus, Confessiones, Liber 8, IV 9 <<<     >>> V 11

Augustinus, Confessiones, 8, Caput V 10

1 Sed ubi mihi homo tuus Simplicianus de Victorino ista narravit, exarsi ad imitandum: ad hoc enim et ille narraverat. posteaquam vero et illud addidit, quod imperatoris Iuliani temporibus lege data prohibiti sunt christiani docere litteraturam et oratoriam -- quam legem ille amplexus loquacem scholam deserere maluit quam verbum tuum, quo linguas infantium facis disertas -- non mihi fortior quam felicior visus est, quia invenit occasionem vacandi tibi. cui rei ego suspirabam ligatus non ferro alieno, sed mea ferrea voluntate. velle meum tenebat inimicus et inde mihi catenam fecerat et constrinxerat me. quippe ex voluntate perversa facta est libido, et dum servitur libidini, facta est consuetudo, et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas. quibus quasi ansulis sibimet innexis -- unde catenam appellavi -- tenebat me obstrictum dura servitus. voluntas autem nova, quae mihi esse coeperat, ut te gratis colerem fruique te vellem, deus, sola certa iucunditas, nondum erat idonea ad superandam priorem vetustate roboratam. ita duae voluntates meae, una vetus, alia nova, illa carnalis, illa spiritalis, confligebant inter se atque discordando dissipabant animam meam.
Augustinus HOME

bke18.53v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik