monumenta.ch > Augustinus > 6 III
Augustinus, Confessiones, Liber 8, II 5 <<< >>> III 7
Augustinus, Confessiones, 8, Caput III 6
1 Deus bone, quid agitur in homine, ut plus gaudeat de salute desperatae animae et de maiore periculo liberatae, quam si spes ei semper adfuisset aut periculum minus fuisset? etenim tu quoque, misericors pater, plus gaudes de uno paenitente quam de nonaginta novem iustis, quibus non opus est paenitentia. et nos cum magna iucunditate audimus, cum audimus quam exultantibus pastoris umeris reportetur ovis, quae erraverat, et drachma referatur in thesauros tuos conlaetantibus vicinis mulieri, quae invenit, et lacrimas excutit gaudium sollemnitatis domus tuae, cum legitur in domo tua de minore filio tuo, quoniam mortuus erat et revixit, perierat et inventus est. gaudes quippe in nobis et in angelis tuis sancta caritate sanctis. nam tu semper idem, qui ea quae non semper nec eodem modo sunt eodem modo semper nosti omnia.
Augustinus HOME
bke18.52v