monumenta.ch > Augustinus > 1 I
>>> Augustinus, Confessiones, Liber 8, I 2

Augustinus, Confessiones, 8, Caput I 1

1 Deus meus, recorder in gratiarum actione tibi et confitear misericordias tuas super me. perfundantur ossa mea dilectione tua et dicant: domine, quis similis tibi? dirupisti vincula mea: sacrificem tibi sacrificium laudis. quomodo dirupisti ea, narrabo, et dicent omnes, qui adorant te, cum audiunt haec: benedictus dominus in caelo et in terra; magnum et mirabile nomen eius. inhaeserant praecordiis meis verba tua, et undique circumvallabar abs te. de vita tua aeterna certus eram, quamvis eam in aenigmate et quasi per speculum videram; dubitatio tamen omnis de incorruptibili substantia, quod ab illa esset omnis substantia, ablata mihi erat, nec certior de te, sed stabilior in te esse cupiebam. de mea vero temporali vita nutabant omnia et mundandum erat cor a fermento veteri; et placebat via ipse salvator et ire per eius angustias adhuc pigebat. et immisisti in mentem meam visumque est bonum in conspectu meo pergere ad Simplicianum, qui mihi bonus apparebat servus tuus et lucebat in eo gratia tua. audieram etiam, quod a iuventute sua devotissime tibi viveret; iam vero tunc senuerat et longa aetate in tam bono studio sectandae vitae tuae multa expertus, multa edoctus mihi videbatur: et vere sic erat. unde mihi ut proferret volebam conferenti secum aestus meos, quis esset aptus modus sic affecto, ut ego eram, ad ambulandum in via tua.
Augustinus HOME

bke18.50v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik