monumenta.ch > Augustinus > 24 XVIII
Augustinus, Confessiones, Liber 7, XVII 23 <<<     >>> XIX 25

Augustinus, Confessiones, 7, Caput XVIII 24

1 Et quaerebam viam comparandi roboris, quod esset idoneum ad fruendum te, nec inveniebam, donec amplecterer mediatorem dei et hominum, hominem Christum Iesum, qui est super omnia deus benedictus in saecula, vocantem et dicentem: ego sum via et veritas et vita, et cibum, cui capiendo invalidus eram, miscentem carni, quoniam verbum caro factum est, ut infantiae nostrae lactesceret sapientia tua, per quam creasti omnia. non enim tenebam deum meum Iesum humilis humilem nec cuius rei magistra esset eius infirmitas noveram. verbum enim tuum, aeterna veritas, superioribus creaturae tuae partibus supereminens subditos erigit ad se ipsam, in inferioribus autem aedificavit sibi humilem domum de limo nostro, per quam subdendos deprimeret a se ipsis et ad se traiceret, sanans tumorem et nutriens amorem, ne fiducia sui progrederentur longius, sed potius infirmarentur videntes ante pedes suos infirmam divinitatem ex participatione tunicae pelliciae nostrae et lassi prosternerentur in eam, illa autem surgens levaret eos.
Augustinus HOME

bke18.48v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik