monumenta.ch > Augustinus > 25 XV
Augustinus, Confessiones, Liber 6, XIV 24 <<< >>> XVI 26
Augustinus, Confessiones, 6, Caput XV 25
1 Interea mea peccata multiplicabantur, et avulsa a latere meo tamquam impedimento coniugii cum qua cubare solitus eram, cor, ubi adhaerebat, concisum et vulneratum mihi erat et trahebat sanguinem. et illa in Africam redierat vovens tibi alium se virum nescituram relicto apud me naturali ex illa filio meo. at ego infelix nec feminae imitator, dilationis impatiens, tamquam post biennium accepturus eam quam petebam, quia non amator coniugii sed libidinis servus eram, procuravi aliam, non utique coniugem, quo tamquam sustentaretur et perduceretur vel integer vel auctior morbus animae meae satellitio perdurantis consuetudinis in regnum uxorium. nec sanabatur vulnus illud meum, quod prioris praecisione factum erat, sed post fervorem doloremque acerrimum putrescebat et quasi frigidius, sed desperatius dolebat.
Augustinus HOME
bke18.40v