monumenta.ch > Augustinus > 18 XI
Augustinus, Confessiones, Liber 6, X 17 <<<     >>> XI 19

Augustinus, Confessiones, 6, Caput XI 18

1 Et ego maxime mirabar satagens et recolens, quam longum tempus esset ab undevicensimo anno aetatis meae, quo fervere coeperam studio sapientiae, disponens ea inventa relinquere omnes vanarum cupiditatum spes inanes et insanias mendaces. et ecce iam tricenariam aetatem gerebam in eodem luto haesitans aviditate fruendi praesentibus fugientibus et dissipantibus me, dum dico: "cras inveniam; ecce manifestum apparebit et tenebo; ; ecce Faustus veniet et exponet omnia. o magni viri Academici! nihil ad agendam vitam certi comprehendi potest? immo quaeramus diligentius et non desperemus. ecce iam non sunt absurda in libris ecclesiasticis, quae absurda videbantur, et possunt aliter atque honeste intellegi. figam pedes in eo gradu, in quo puer a parentibus positus eram, donec inveniatur perspicua veritas. sed ubi quaeretur? quando quaeretur? non vacat Ambrosio, non vacat legere. ubi ipsos codices quaerimus? unde aut quando comparamus? a quibus sumimus? deputentur tempora, distribuantur horae pro salute animae. magna spes oborta est: non docet catholica fides, quod putabamus et vani accusabamus. nefas habent docti eius credere deum figura humani corporis terminatum. et dubitamus pulsare, quo aperiantur cetera? antemeridianis horis discipuli occupant; ceteris quid facimus? cur non id agimus? sed quando salutamus amicos maiores, quorum suffragiis opus habemus? quando praeparamus quod emant scholastici? quando reparamus nos ipsos relaxando animo ab intentione curarum?
Augustinus HOME

bke18.38v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik