monumenta.ch > Augustinus > 15 IX
Augustinus, Confessiones, Liber 6, IX 14 <<<     >>> X 16

Augustinus, Confessiones, 6, Caput IX 15

1 Sed hactenus docendus fuit. statim enim, domine, subvenisti innocentiae, cuius testis eras tu solus. cum enim duceretur vel ad custodiam vel ad supplicium, fit eis obviam quidam architectus, cuius maxima erat cura publicarum fabricarum. gaudent illi eum potissimum occurrisse, cui solebant in suspicionem venire ablatarum rerum, quae perissent de foro, ut quasi tandem iam ille cognosceret, a quibus haec fierent. verum autem viderat homo saepe Alypium in domo cuiusdam senatoris, ad quem salutandum ventitabat, statimque cognitum manu apprehensa semovit a turbis et tanti mali causam quaerens, quid gestum esset, audivit omnesque tumultuantes, qui aderant, et minaciter frementes iussit venire secum. et venerunt ad domum illius adulescentis, qui rem commiserat. puer vero erat ante ostium et tam parvus erat, ut nihil exinde domino suo metuens facile posset totum indicare; cum eo quippe in foro fuit pedisequus. quem posteaquam recoluit Alypius, architecto intimavit. at ille securim demonstravit puero quaerens ab eo, cuius esset. qui confestim "nostra" inquit; deinde interrogatus aperuit cetera. sic in illam domum translata causa confusisque turbis, quae de illo triumphare iam coeperant, futurus dispensator verbi tui et multarum in ecclesia tua causarum examinator experientior instructiorque discessit.
Augustinus HOME

bke18.37v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik