monumenta.ch > Augustinus > 11 VII
Augustinus, Confessiones, Liber 6, VI 10 <<< >>> VII 12
Augustinus, Confessiones, 6, Caput VII 11
1 Congemescebamus in his qui simul amice vivebamus, et maxime ac familiarissime cum Alypio et Nebridio ista conloquebar. quorum Alypius ex eodem quo ego eram ortus municipio, parentibus primatibus municipalibus, me minor natu. nam et studuerat apud me, cum in nostro oppido docere coepi, et postea Carthagini et diligebat multum, quod ei bonus et doctus viderer, et ego illum propter magnam virtutis indolem, quae in non magna aetate satis eminebat. gurges tamen morum Carthaginiensium, quibus nugatoria fervent spectacula, absorbuerat eum in insaniam circensium. sed cum in eo miserabiliter volveretur, ego autem rhetoricam ibi professus publica schola uterer, nondum me audiebat ut magistrum propter quandam simultatem, quae inter me et patrem eius erat exorta. et compereram, quod circum exitiabiliter amaret, et graviter angebar, quod tantam spem perditurus vel etiam perdidisse mihi videbatur. sed monendi eum et aliqua cohercitione revocandi nulla erat copia vel amicitiae benivolentia vel iure magisterii. putabam enim eum de me cum patre sentire, ille vero non sic erat. itaque postposita in hac re patris voluntate salutare me coeperat veniens in auditorium meum et audire aliquid atque abire.
Augustinus HOME
bke18.36r
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik