monumenta.ch > Augustinus > 10 VI
Augustinus, Confessiones, Liber 6, VI 9 <<<     >>> VII 11

Augustinus, Confessiones, 6, Caput VI 10

1 Recedant ergo ab anima mea qui dicunt ei: "interest, unde quis gaudeat. gaudebat mendicus ille vinulentia, tu gaudere cupiebas gloria." qua gloria, domine? quae non est in te. nam sicut verum gaudium non erat, ita nec illa vera gloria et amplius vertebat mentem meam. et ille ipsa nocte digesturus erat ebrietatem suam, ego cum mea dormieram et surrexeram et dormiturus et surrecturus eram; vide quot dies! interest vero, unde quis gaudeat, scio, et gaudium spei fidelis incomparabiliter distat ab illa vanitate. sed et tunc distabat inter nos: nimirum quippe ille felicior erat, non tantum quod hilaritate perfundebatur, cum ego curis eviscerarer, verum etiam quod ille bene optando adquisiverat vinum, ego mentiendo quaerebam tyfum. dixi tunc multa in hac sententia caris meis et saepe advertebam in his, quomodo mihi esset, et inveniebam male mihi esse et dolebam et conduplicabam ipsum male, et si quid adrisisset prosperum, taedebat apprehendere, quia paene priusquam teneretur avolabat.
Augustinus HOME

bke18.36r