monumenta.ch > Augustinus > 1 I
>>> Augustinus, Confessiones, Liber 6, II 2
Augustinus, Confessiones, 6, Caput I 1
1 Spes mea a iuventute mea, ubi mihi eras et quo recesseras? an vero non tu feceras me et discreveras me a quadrupedibus et a volatilibus caeli sapientiorem me feceras? et ambulabam per tenebras et lubricum et quaerebam te foris a me et non inveniebam deum cordis mei; et veneram in profundum maris et diffidebam et desperabam de inventione veri. iam venerat ad me mater pietate fortis, terra marique me sequens et in periculis omnibus de te secura. nam et per marina discrimina ipsos nautas consolabatur, a quibus rudes abyssi viatores, cum perturbantur, consolari solent, pollicens eis perventionem cum salute, quia hoc ei tu per visum pollicitus eras. et invenit me periclitantem quidem graviter desperatione indagandae veritatis, sed tamen ei cum indicassem non me quidem iam esse manichaeum, sed neque catholicum christianum, non, quasi inopinatum aliquid audierit, exilivit laetitia, cum iam secura fieret ex ea parte miseriae meae, in qua me tamquam mortuum sed resuscitandum tibi flebat et feretro cogitationis offerebat, ut diceres filio viduae: iuvenis, tibi dico, surge, et revivesceret et inciperet loqui et traderes illum matri suae. nulla ergo turbulenta exultatione trepidavit cor eius, cum audisset ex tanta parte iam factum, quod tibi cotidie plangebat ut fieret, veritatem me nondum adeptum, sed falsitati iam ereptum: immo vero quia certa erat et quod restabat te daturum, qui totum promiseras, placidissime et pectore pleno fiduciae respondit mihi credere se in Christo quod priusquam de hac vita emigraret, me visura esset fidelem catholicum. et hoc quidem mihi. tibi autem, fons misericordiarum, preces et lacrimas densiores, ut accelerares adiutorium tuum et inluminares tenebras meas, et studiosius ad ecclesiam currere et in Ambrosii ora suspendi, ad fontem salientis aquae in vitam aeternam. diligebat autem illum virum sicut angelum dei, quod per illum cognoverat me interim ad illam ancipitem fluctuationem iam esse perductum, per quam transiturum me ab aegritudine ad sanitatem intercurrente artiore periculo quasi per accessionem, quam criticam medici vocant, certa praesumebat.
Augustinus HOME
bke18.32v
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik