monumenta.ch > Augustinus > 24 XIV
Augustinus, Confessiones, Liber 5, XIII 23 <<<     >>> XIV 25

Augustinus, Confessiones, 5, Caput XIV 24

1 Cum enim non satagerem discere quae dicebat, sed tantum quemadmodum dicebat audire -- ea mihi quippe iam desperanti ad te viam patere homini inanis cura remanserat -- veniebant in animum meum simul cum verbis, quae diligebam, res etiam, quas neglegebam; neque enim ea dirimere poteram. et dum cor aperirem ad excipiendum, quam diserte diceret, pariter intrabat et quam vere diceret, gradatim quidem. nam primo etiam ipsa defendi posse mihi iam coeperunt videri, et fidem catholicam, pro qua nihil posse dici adversus oppugnantes manichaeos putaveram, iam non impudenter adseri existimabam, maxime audito uno atque altero et saepius aenigmate soluto de scriptis veteribus, ubi, cum ad litteram acciperem, occidebar. spiritaliter itaque plerisque illorum librorum locis expositis iam reprehendebam desperationem meam illam dumtaxat, qua credideram legem et prophetas detestantibus atque inridentibus resisti omnino non posse. nec tamen iam ideo mihi catholicam viam tenendam esse sentiebam, quia et ipsa poterat habere doctos adsertores suos, qui copiose et non absurde obiecta refellerent, nec ideo iam damnandum illud, quod tenebam, quia defensionis partes aequabantur. ita enim catholica non mihi victa videbatur, ut nondum etiam victrix appareret.
Augustinus HOME

bke18.31v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik