monumenta.ch > Augustinus > 22 XII
Augustinus, Confessiones, Liber 5, XI 21 <<<     >>> XIII 23

Augustinus, Confessiones, 5, Caput XII 22

1 Sedulo ergo agere coeperam, propter quod veneram, ut docerem Romae artem rhetoricam, et prius domi congregare aliquos, quibus et per quos innotescere coeperam. et ecce cognosco alia Romae fieri, quae non patiebar in Africa. nam re vera illas eversiones a perditis adulescentibus ibi non fieri manifestatum est mihi: "sed subito," inquiunt "ne mercedem magistro reddant, conspirant multi adulescentes et transferunt se ad alium, desertores fidei et quibus prae pecuniae caritate iustitia vilis est." oderat etiam istos cor meum quamvis non perfecto odio. quod enim ab eis passurus eram, magis oderam fortasse quam eo, quod cuilibet inlicita faciebant. certe tamen turpes sunt tales et fornicantur abs te amando volatica ludibria temporum et lucrum luteum, quod cum apprehenditur manum inquinat, et amplectendo mundum fugientem, contemnendo te manentem et revocantem et ignoscentem redeunti ad te meretrici animae humanae. et nunc tales odi pravos et distortos, quamvis eos corrigendos diligam, ut pecuniae doctrinam ipsam, quam discunt, praeferant, ei vero te deum veritatem et ubertatem certi boni et pacem castissimam. sed tunc magis eos pati nolebam malos propter me, quam fieri propter te bonos volebam.
Augustinus HOME

bke18.31r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik