monumenta.ch > Augustinus > 19 X
Augustinus, Confessiones, Liber 5, X 18 <<<     >>> X 20

Augustinus, Confessiones, 5, Caput X 19

1 Etenim suborta est etiam mihi cogitatio, prudentiores illos ceteris fuisse philosophos, quos Academicos appellant, quod de omnibus dubitandum esse censuerant nec aliquid veri ab homine comprehendi posse decreverant. ita enim et mihi liquido sensisse videbantur, ut vulgo habentur, etiam illorum intentionem nondum intellegenti. nec dissimulavi eundem hospitem meum reprimere a nimia fiducia, quam sensi eum habere de rebus fabulosis, quibus manichaei libri pleni sunt. amicitia tamen eorum familiarius utebar quam ceterorum hominum, qui in illa haeresi non fuissent. nec eam defendebam pristina animositate, sed tamen familiaritas eorum -- plures enim eos Roma occultat -- pigrius me faciebat aliud quaerere praesertim desperantem in ecclesia tua, domine caeli et terrae, creator omnium visibilium et invisibilium, posse inveniri verum, unde me illi averterant, multumque mihi turpe videbatur credere figuram te habere humanae carnis et membrorum nostrorum liniamentis corporalibus terminari. et quoniam cum de deo meo cogitare vellem, cogitare nisi moles corporum non noveram -- neque enim videbatur mihi esse quicquam quod tale non esset -- ea maxima et prope sola causa erat inevitabilis erroris mei.
Augustinus HOME

bke18.30r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik