monumenta.ch > Augustinus > 17 IX
Augustinus, Confessiones, Liber 5, IX 16 <<< >>> X 18
Augustinus, Confessiones, 5, Caput IX 17
1 Non itaque video, quomodo sanaretur, si mea talis illa mors transverberasset viscera dilectionis eius. et ubi essent tantae preces et tam crebrae sine intermissione? nusquam nisi ad te. an vero tu, deus misericordiarum, sperneres cor contritum et humiliatum viduae castae ac sobriae, frequentantis elemosynas, obsequentis atque servientis sanctis tuis, nullum diem praetermittentis oblationem ad altare tuum, bis die, mane et vespere, ad ecclesiam tuam sine ulla intermissione venientis, non ad vanas fabulas et aniles loquacitates, sed ut te audiret in tuis sermonibus et tu illam in suis orationibus? huiusne tu lacrimas, quibus non a te aurum et argentum petebat nec aliquod nutabile aut volubile bonum, sed salutem animae filii sui, tu, cuius munere talis erat, contemneres et repelleres ab auxilio tuo? nequaquam, domine, immo vero aderas et exaudiebas et faciebas ordine, quo praedestinaveras esse faciendum. absit ut tu falleres eam in illis visionibus et responsis tuis, quae iam commemoravi et quae non commemoravi, quae illa fideli pectore tenebat et semper orans tamquam chirographa tua ingerebat tibi. dignaris enim, quoniam in saeculum misericordia tua, eis quibus omnia debita dimittis, etiam promissionibus debitor fieri.
Augustinus HOME
bke18.29v
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik