monumenta.ch > Augustinus > 12 VII
Augustinus, Confessiones, Liber 5, VI 11 <<< >>> VII 13
Augustinus, Confessiones, 5, Caput VII 12
1 Nam posteaquam ille mihi imperitus earum artium, quibus eum excellere putaveram, satis apparuit, desperare coepi posse mihi eum illa, quae me movebant, aperire atque dissolvere; quorum quidem ignarus posset veritatem tenere pietatis, sed si manichaeus non esset. libri quippe eorum pleni sunt longissimis fabulis de caelo et sideribus et sole et luna: quae mihi eum, quod utique cupiebam, conlatis numerorum rationibus, quas alibi ego legeram, utrum potius ita essent, ut Manichaei libris continebantur, an certe vel par etiam inde ratio redderetur, subtiliter explicare posse iam non arbitrabar. quae tamen ubi consideranda et discutienda protuli, modeste sane ille nec ausus est subire ipsam sarcinam. noverat enim se ista non nosse nec eum puduit confiteri. non erat de talibus, quales multos loquaces passus eram, conantes ea me docere et dicentes nihil. iste vero cor habebat, etsi non rectum ad te, nec tamen nimis incautum ad se ipsum. non usquequaque imperitus erat imperitiae suae, et noluit se temere disputando in ea coartare unde nec exitus ei ullus nec facilis esset reditus: etiam hinc mihi amplius placuit. pulchrior est enim temperantia confitentis animi quam illa, quae nosse cupiebam. et eum in omnibus difficilioribus et subtilioribus quaestionibus talem inveniebam.
Augustinus HOME
bke18.28r
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik