monumenta.ch > Augustinus > 9 V
Augustinus, Confessiones, Liber 5, V 8 <<<     >>> VI 10

Augustinus, Confessiones, 5, Caput V 9

1 Cum enim audio christianum aliquem fratrem illum aut illum ista nescientem et aliud pro alio sentientem, patienter intueor opinantem hominem nec illi obesse video, cum de te, domine creator omnium, non credat indigna, si forte situs et habitus creaturae corporalis ignoret. obest autem, si hoc ad ipsam doctrinae pietatis formam pertinere arbitretur et pertinacius affirmare audeat quod ignorat. sed etiam talis infirmitas in fidei cunabulis a caritate matre sustinetur, donec adsurgat novus homo in virum perfectum et circumferri non possit omni vento doctrinae. in illo autem, qui doctor, qui auctor, qui dux et princeps eorum, quibus illa suaderet, ita fieri ausus est, ut qui eum sequerentur non quemlibet hominem, sed spiritum tuum sanctum se sequi arbitrarentur, quis tantam dementiam, sicubi falsa dixisse convinceretur, non detestandam longeque abiciendam esse iudicaret? sed tamen nondum liquido compereram, utrum etiam secundum eius verba vicissitudines longiorum et breviorum dierum atque noctium et ipsius noctis et diei et deliquia luminum et si quid eius modi in aliis libris legeram, posset exponi, ut, si forte posset, incertum quidem mihi fieret, utrum ita se res haberet an ita, sed ad fidem meam illius auctoritatem propter creditam sanctitatem praeponerem.
Augustinus HOME

bke18.27r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik