monumenta.ch > Augustinus > 8 V
Augustinus, Confessiones, Liber 5, IV 7 <<<     >>> V 9

Augustinus, Confessiones, 5, Caput V 8

1 Sed tamen quis quaerebat Manichaeum nescio quem etiam ista scribere, sine quorum peritia pietas disci poterat? Dixisti enim homini: ecce pietas est sapientia. quam ille ignorare posset, etiamsi ista perfecte nosset: ista vero quia non noverat, impudentissime audens docere, prorsus illam nosse non posset. vanitas est enim mundana ista etiam nota profiteri, pietas autem tibi confiteri. unde ille devius ad hoc ista multum locutus est, ut convictus ab eis, qui ista vere didicissent, quis esset eius sensus in ceteris, quae abditiora sunt, manifeste cognosceretur. non enim parvi se aestimari voluit, sed spiritum sanctum, consolatorem et ditatorem fidelium tuorum, auctoritate plenaria personaliter in se esse persuadere conatus est. itaque cum de caelo ac stellis et de solis ac lunae motibus falsa dixisse deprehenderetur, quamvis ad doctrinam religionis ista non pertineant, tamen ausus eius sacrilegos fuisse satis emineret, cum ea non solum ignorata, sed etiam falsa tam vesana superbiae vanitate diceret, ut ea tamquam divinae personae tribuere sibi niteretur.
Augustinus HOME

bke18.27r