monumenta.ch > Augustinus > 6 III
Augustinus, Confessiones, Liber 5, III 5 <<< >>> IV 7
Augustinus, Confessiones, 5, Caput III 6
1 Multa tamen ab eis ex ipsa creatura vera dicta retinebam, et occurrebat mihi ratio per numeros et ordinem temporum et visibiles attestationes siderum et conferebam cum dictis Manichaei, quae de his rebus multa scripsit copiosissime delirans, et non mihi occurrebat ratio nec solistitiorum et aequinoctiorum nec defectuum luminarium nec quidquid tale in libris saecularis sapientiae didiceram. ibi autem credere iubebar, et ad illas rationes numeris et oculis meis exploratas non occurrebat et longe diversum erat.
Augustinus HOME
bke18.26v