monumenta.ch > Augustinus > 5 III
Augustinus, Confessiones, Liber 5, III 4 <<<     >>> III 6

Augustinus, Confessiones, 5, Caput III 5

1 Sed non noverunt viam, verbum tuum, per quod fecisti ea quae numerant et ipsos qui numerant et sensum, quo cernunt quae numerant, et mentem, de qua numerant; et sapientiae tuae non est numerus. ipse autem unigenitus factus est nobis sapientia et iustitia et sanctificatio et numeratus est inter nos et solvit tributum Caesari. non noverunt hanc viam, qua descendant ad illum a se et per eum ascendant ad eum. non noverunt hanc viam et putant se excelsos esse cum sideribus et lucidos, et ecce ruerunt in terram, et obscuratum est insipiens cor eorum. et multa vera de creatura dicunt et veritatem, creaturae artificem, non pie quaerunt et ideo non inveniunt, aut si inveniunt, cognoscentes deum non sicut deum honorant aut gratias agunt et evanescunt in cogitationibus suis et dicunt se esse sapientes sibi tribuendo quae tua sunt, ac per hoc student perversissima caecitate etiam tibi tribuere quae sua sunt, mendacia scilicet in te conferentes, qui veritas es, et immutantes gloriam incorrupti dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium, et convertunt veritatem tuam in mendacium et colunt et serviunt creaturae potius quam creatori.
Augustinus HOME

bke18.26v