monumenta.ch > Augustinus > 3 III
Augustinus, Confessiones, Liber 5, II 2 <<<     >>> III 4

Augustinus, Confessiones, 5, Caput III 3

1 Proloquar in conspectu dei mei annum illum undetricensimum aetatis meae. iam venerat Carthaginem quidam manichaeorum episcopus, Faustus nomine, magnus laqueus diaboli, et multi implicabantur in eo per inlecebram suaviloquentiae. quam ego iam tametsi laudabam, discernebam tamen a veritate rerum, quarum discendarum avidus eram, nec quali vasculo sermonis, sed quid mihi scientiae comedendum apponeret nominatus apud eos ille Faustus intuebar. fama enim de illo praelocuta mihi erat, quod esset honestarum omnium doctrinarum peritissimus et apprime disciplinis liberalibus eruditus. et quoniam multa philosophorum legeram memoriaeque mandata retinebam, ex eis quaedam comparabam illis manichaeorum longis fabulis, et mihi probabiliora ista videbantur, quae dixerunt illi, qui tantum potuerunt valere, ut possent aestimare saeculum, quamquam eius dominum minime invenerint. quoniam magnus es, domine, et humilia respicis, excelsa autem a longe cognoscis nec propinquas nisi obtritis corde nec inveniris a superbis, nec si illi curiosa peritia numerent stellas et harenam et dimetiantur sidereas plagas et vestigent vias astrorum.
Augustinus HOME

bke18.26r