monumenta.ch > Augustinus > 2 II
Augustinus, Confessiones, Liber 5, I 1 <<< >>> III 3
Augustinus, Confessiones, 5, Caput II 2
1 Eant et fugiant a te inquieti iniqui. et tu vides eos et distinguis umbras, et ecce pulchra sunt cum eis omnia et ipsi turpes sunt. et quid nocuerunt tibi? aut in quo imperium tuum dehonestaverunt a caelis usque in novissima iustum et integrum? quo enim fugerunt, cum fugerent a facie tua? aut ubi tu non invenis eos? sed fugerunt, ut non viderent te videntem se atque excaecati in te offenderent -- quia non deseris aliquid eorum, quae fecisti -- in te offenderent iniusti et iuste vexarentur, subtrahentes se lenitati tuae et offendentes in rectitudinem tuam et cadentes in asperitatem tuam. videlicet nesciunt, quod ubique sis, quem nullus circumscribit locus, et solus es praesens etiam his, qui longe fiunt a te. convertantur ergo et quaerant te, quia non, sicut ipsi deseruerunt creatorem suum, ita tu deseruisti creaturam tuam: ipsi convertantur, et ecce ibi es in corde eorum, in corde confitentium tibi et proicientium se in te et plorantium in sinu tuo post vias suas difficiles: et tu facilis terges lacrimas eorum, et magis plorant et gaudent in fletibus, quoniam tu, domine, non aliquis homo, caro et sanguis, sed tu, domine, qui fecisti, reficis et consolaris eos. et ubi ego eram, quando te quaerebam? et tu eras ante me, ego autem et a me discesseram nec me inveniebam: quanto minus te!
Augustinus HOME
bke18.25v
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik