monumenta.ch > Augustinus > 101 > 27 XV
Augustinus, Confessiones, Liber 4, XV 26 <<<     >>> XVI 28

Augustinus, Confessiones, 4, Caput XV 27

1 Et eram aetate annorum fortasse viginti sex aut septem, cum illa volumina scripsi, volvens apud me corporalia figmenta obstrepentia cordis mei auribus, quas intendebam, dulcis veritas, in interiorem melodiam tuam, cogitans de pulchro et apto et stare cupiens et audire te et gaudio gaudere propter vocem sponsi, et non poteram, quia vocibus erroris mei rapiebar foras et pondere superbiae meae in ima decidebam. non enim dabas auditui meo gaudium et laetitiam, aut exultabant ossa, quae humiliata non erant.
Augustinus HOME

bke18.24v