monumenta.ch > Augustinus > 26 XV
Augustinus, Confessiones, Liber 4, XV 25 <<<     >>> XV 27

Augustinus, Confessiones, 4, Caput XV 26

1 Sed ego conabar ad te et repellebar abs te, ut saperem mortem, quoniam superbis resistis. quid autem superbius, quam ut adsererem mira dementia me id esse naturaliter, quod tu es? cum enim ego essem mutabilis et eo mihi manifestum esset, quod utique ideo sapiens esse cupiebam, ut ex deteriore melior fierem, malebam tamen etiam te opinari mutabilem quam me non hoc esse, quod tu es. Itaque repellebar, et resistebas ventosae cervici meae et imaginabar formas corporeas et caro carnem accusabam et spiritus ambulans non revertebar ad te et ambulando ambulabam in ea, quae non sunt neque in te neque in me neque in corpore neque mihi creabantur a veritate tua, sed a mea vanitate fingebantur ex corpore, et dicebam parvulis fidelibus tuis, civibus meis, a quibus nesciens exulabam, dicebam illis garrulus et ineptus: "cur ergo errat anima quam fecit deus?" et mihi nolebam dici, "cur ergo errat deus?" et contendebam magis incommutabilem tuam substantiam coactam errare quam meam mutabilem sponte deviasse et poena errare confitebar.
Augustinus HOME

bke18.24r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik