monumenta.ch > Augustinus > 25 XV
Augustinus, Confessiones, Liber 4, XV 24 <<< >>> XV 26
Augustinus, Confessiones, 4, Caput XV 25
1 Sicut enim facinora sunt, si vitiosus est ille animi motus, in quo est impetus, et se iactat insolenter ac turbide, et flagitia, si est immoderata illa animae affectio, qua carnales hauriuntur voluptates ita errores et falsae opiniones vitam contaminant, si rationalis mens ipsa vitiosa est. qualis in me tunc erat nesciente alio lumine illam inlustrandam esse, ut sit particeps veritatis, quia non est ipsa natura veritatis, quoniam tu inluminabis lucernam meam, domine; deus meus, inluminabis tenebras meas, et de plenitudine tua omnes nos accepimus. es enim tu lumen verum, quod inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quia in te non est transmutatio nec momenti obumbratio.
Augustinus HOME
bke18.24r