monumenta.ch > Augustinus > 24 XV
Augustinus, Confessiones, Liber 4, XIV 23 <<< >>> XV 25
Augustinus, Confessiones, 4, Caput XV 24
1 Sed tantae rei cardinem in arte tua nondum videbam, omnipotens, qui facis mirabilia solus, et ibat animus per formas corporeas et pulchrum, quod per se ipsum, aptum autem, quod ad aliquid adcommodatum deceret, definiebam et distinguebam et exemplis corporeis adstruebam. et converti me ad animi naturam, et non me sinebat falsa opinio, quam de spiritalibus habebam, verum cernere. et inruebat in oculos ipsa vis veri et avertebam palpitantem mentem ab incorporea re ad liniamenta et colores et tumentes magnitudines et, quia non poteram ea videre in animo, putabam me non posse videre animum. et cum in virtute pacem amarem, in vitiositate autem odissem discordiam, in illa unitatem, in ista quandam divisionem notabam, inque illa unitate mens rationalis et natura veritatis ac summi boni mihi esse videbatur, in ista vero divisione inrationalis vitae nescio quam substantiam et naturam summi mali, quae non solum esset substantia, sed omnino vita esset et tamen abs te non esset, deus meus, ex quo sunt omnia, miser opinabar. et illam monadem appellabam tamquam sine ullo sexu mentem, hanc vero dyadem, iram in facinoribus, libidinem in flagitiis, nesciens quid loquerer. non enim noveram neque didiceram nec ullam substantiam malum esse nec ipsam mentem nostram summum atque incommutabile bonum.
Augustinus HOME
bke18.24r