monumenta.ch > Augustinus > 23 XIV
Augustinus, Confessiones, Liber 4, XIV 22 <<< >>> XV 24
Augustinus, Confessiones, 4, Caput XIV 23
1 At ille rhetor ex eo erat genere, quem sic amabam, ut vellem esse me talem; et errabam tyfo et circumferebar omni vento et nimis occulte gubernabar abs te. et unde scio et unde certus confiteor tibi, quod illum in amore laudantium magis amaveram quam in rebus ipsis, de quibus laudabatur? quia si non laudatum vituperarent eum idem ipsi et vituperando atque spernendo ea ipsa narrarent, non accenderer in eo et non excitarer, et certe res non aliae forent nec homo ipse alius, sed tantummodo alius affectus narrantium. ecce ubi iacet anima infirma nondum haerens soliditati veritatis. sicut aurae linguarum flaverint a pectoribus opinantium, ita fertur et vertitur, torquetur ac retorquetur, et obnubilatur ei lumen et non cernitur veritas. et ecce est ante nos. et magnum quiddam mihi erat, si sermo meus et studia mea illi viro innotescerent: quae si probaret, flagrarem magis; si autem improbaret, sauciaretur cor vanum et inane soliditatis tuae. et tamen pulchrum illud atque aptum, unde ad eum scripseram, libenter animo versabam ob os contemplationis meae et nullo conlaudatore mirabar.
Augustinus HOME
bke18.23v
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik