monumenta.ch > Augustinus > 20 XIII
Augustinus, Confessiones, Liber 4, XII 19 <<<     >>> XIV 21

Augustinus, Confessiones, 4, Caput XIII 20

1 Haec tunc non noveram et amabam pulchra inferiora et ibam in profundum et dicebam amicis meis: "num amamus aliquid nisi pulchrum? quid est ergo pulchrum? et quid est pulchritudo? quid est quod nos allicit et conciliat rebus, quas amamus? nisi enim esset in eis decus et species, nullo modo nos ad se moverent." et animadvertebam et videbam in ipsis corporibus aliud esse quasi totum et ideo pulchrum, aliud autem, quod ideo deceret, quoniam apte adcommodaretur alicui, sicut pars corporis ad universum suum aut calciamentum ad pedem et similia. et ista consideratio scaturrivit in animo meo ex intimo corde meo, et scripsi libros "de pulchro et apto" puto, duos aut tres; tu scis, deus: nam excidit mihi. non enim habemus eos, sed aberraverunt a nobis nescio quo modo.
Augustinus HOME

bke18.23r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik