monumenta.ch > Augustinus > 18 XII
Augustinus, Confessiones, Liber 4, XI 17 <<< >>> XII 19
Augustinus, Confessiones, 4, Caput XII 18
1 Si placent corpora, deum ex illis lauda et in artificem eorum retorque amorem, ne in his, quae tibi placent, tu displiceas. si placent animae, in deo amentur, quia et ipsae mutabiles sunt et in illo fixae stabiliuntur: alioquin irent et perirent. in illo ergo amentur, et rape ad eum tecum quas potes et dic eis: "hunc amemus: ipse fecit haec et non est longe". non enim fecit atque abiit, sed ex illo in illo sunt. ecce ubi est: ubi sapit veritas. Intimus cordi est, sed cor erravit ab eo. redite, praevaricatores, ad cor et inhaerete illi, qui fecit vos. state cum eo et stabitis, requiescite in eo et quieti eritis. quo itis in aspera? quo itis? bonum quod amatis, ab illo est: sed quantum est ad illum, bonum est et suave; sed amarum erit iuste, quia iniuste amatur deserto illo quidquid ab illo est. quo vobis adhuc et adhuc ambulare vias difficiles et laboriosas? non est requies, ubi quaeritis eam. quaerite quod quaeritis, sed ibi non est, ubi quaeritis. beatam vitam quaeritis in regione mortis: non est illic. quomodo enim beata vita, ubi nec vita?
Augustinus HOME
bke18.22v
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik