monumenta.ch > Augustinus > 17 XI
Augustinus, Confessiones, Liber 4, XI 16 <<< >>> XII 18
Augustinus, Confessiones, 4, Caput XI 17
1 Ut quid perversa sequeris carnem tuam? ipsa te sequatur conversam. quidquid per illam sentis, in parte est et ignoras totum, cuius hae partes sunt, et delectant te tamen. sed si ad totum comprehendendum esset idoneus sensus carnis tuae ac non et ipse in parte universi accepisset pro tua poena iustum modum, velles, ut transiret quidquid existit in praesentia, ut magis tibi omnia placerent. nam et quod loquimur, per eundem sensum carnis audis et non vis utique stare syllabas, sed transvolare, ut aliae veniant et totum audias. ita semper omnia, quibus unum aliquid constat -- et non sunt omnia simul ea, quibus constat -- plus delectant omnia quam singula, si possint sentiri omnia. sed longe his melior qui fecit omnia, et ipse est deus noster, et non discedit, quia nec succeditur ei.
Augustinus HOME
bke18.22v