monumenta.ch > Augustinus > 10 V
Augustinus, Confessiones, Liber 4, IV 9 <<< >>> VI 11
Augustinus, Confessiones, 4, Caput V 10
1 Et nunc, domine, iam illa transierunt, et tempore lenitum est vulnus meum. possumne audire abs te, qui veritas es, et admovere aurem cordis mei ori tuo, ut dicas mihi, cur fletus dulcis sit miseris? an tu, quamvis ubique adsis, longe abiecisti a te miseriam nostram, et tu in te manes, nos autem in experimentis volvimur? et tamen nisi ad aures tuas ploraremus, nihil residui de spe nostra fieret. unde igitur suavis fructus de amaritudine vitae carpitur gemere et flere et suspirare et conqueri? an hoc ibi dulce est, quod speramus exaudire te? recte istuc in precibus, quia desiderium perveniendi habent. num in dolore amissae rei et luctu, quo tunc operiebar? neque enim sperabam revivescere illum aut hoc petebam lacrimis, sed tantum dolebam et flebam. miser enim eram et amiseram gaudium meum. an et fletus res amara est et prae fastidio rerum, quibus prius fruebamur, et tunc ab eis abhorremus, delectat?
Augustinus HOME
bke18.20v
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik