monumenta.ch > Augustinus > 8 IV
Augustinus, Confessiones, Liber 4, IV 7 <<<     >>> IV 9

Augustinus, Confessiones, 4, Caput IV 8

1 Quis laudes tuas enumerat unus in se uno quas expertus est? quid tunc fecisti, deus meus, et quam investigabilis abyssus iudiciorum tuorum? cum enim laboraret ille febribus, iacuit diu sine sensu in sudore laetali et, cum desperaretur, baptizatus est nesciens me non curante et praesumente id retinere potius animam eius quod a me acceperat, non quod in nescientis corpore fiebat. longe autem aliter erat. nam recreatus est et salvus factus, statimque, ut primo cum eo loqui potui -- potui autem mox, ut ille potuit, quando non discedebam et nimis pendebamus ex invicem -- temptavi apud illum inridere, tamquam et illo inrisuro mecum baptismum, quem acceperat mente atque sensu absentissimus. sed tamen iam se accepisse didicerat. at ille ita me exhorruit ut inimicum admonuitque mirabili et repentina libertate, ut, si amicus esse vellem, talia sibi dicere desinerem. ego autem stupefactus atque turbatus distuli omnes motus meos, ut convalesceret prius essetque idoneus viribus valetudinis, cum quo agere possem quod vellem. sed ille abreptus dementiae meae, ut apud te servaretur consolationi meae: post paucos dies me absente repetitur febribus et defungitur.
Augustinus HOME

bke18.20r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik