monumenta.ch > Augustinus > 4 III
Augustinus, Confessiones, Liber 4, II 3 <<< >>> III 5
Augustinus, Confessiones, 4, Caput III 4
1 Ideoque illos planos, quos mathematicos vocant, plane consulere non desistebam, quod quasi nullum eis esset sacrificium et nullae preces ad aliquem spiritum ob divinationem dirigerentur. quod tamen christiana et vera pietas consequenter repellit et damnat. bonum est enim confiteri tibi, domine, et dicere, miserere mei: cura animam meam, quoniam peccavi tibi, neque ad licentiam peccandi abuti indulgentia tua, sed meminisse dominicae vocis: ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat. quam totam illi salubritatem interficere conantur, cum dicunt: "de caelo tibi est inevitabilis causa peccandi" et "Venus hoc fecit aut Saturnus aut Mars", scilicet ut homo sine culpa sit, caro et sanguis et superba putredo, culpandus sit autem caeli ac siderum creator et ordinator. et quis est hic nisi deus noster, suavitas et origo iustitiae, qui reddes unicuique secundum opera eius et cor contritum et humiliatum non spernis?
Augustinus HOME
bke18.19v