monumenta.ch > Augustinus > 21 XII
Augustinus, Confessiones, Liber 3, XI 20 <<<    

Augustinus, Confessiones, 3, Caput XII 21

1 Et dedisti alterum responsum interim, quod recolo. nam et multa praetereo, propter quod propero ad ea quae me magis urguent confiteri tibi, et multa non memini. dedisti ergo alterum per sacerdotem tuum, quendam episcopum nutritum in ecclesia et exercitatum in libris tuis. quem cum illa femina rogasset, ut dignaretur mecum conloqui et refellere errores meos et dedocere me mala ac docere bona - faciebat enim hoc, quos forte idoneos invenisset - noluit ille, prudenter sane, quantum sensi postea. respondit enim me adhuc esse indocilem, eo quod inflatus essem novitate haeresis illius et nonnullis quaestiunculis iam multos imperitos exagitassem, sicut illa indicaverat ei. "sed" inquit "sine illum ibi. tantum roga pro eo dominum: ipse legendo reperiet quis ille sit error et quanta impietas." simul etiam narravit se quoque parvulum a seducta matre sua datum fuisse manichaeis et omnes paene non legisse tantum verum etiam scriptitasse libros eorum sibique apparuisse nullo contra disputante et convincente, quam esset illa secta fugienda: itaque fugisse. quae cum ille dixisset atque illa nollet adquiescere, sed instaret magis deprecando et ubertim flendo, ut me videret et mecum dissereret, ille iam substomachans taedio, "vade" inquit "a me; ita vivas: fieri non potest, ut filius istarum lacrimarum pereat." quod illa ita se accepisse inter conloquia sua mecum saepe recordabatur, ac si de caelo sonuisset.
Augustinus HOME

bke18.18r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik