monumenta.ch > Augustinus > 19 XI
Augustinus, Confessiones, Liber 3, X 18 <<<     >>> XI 20

Augustinus, Confessiones, 3, Caput XI 19

1 Et misisti manum tuam ex alto et de hac profunda caligine eruisti animam meam, cum pro me fleret ad te mea mater, fidelis tua, amplius quam flent matres corporea funera. videbat enim illa mortem meam ex fide et spiritu, quem habebat ex te, et exaudisti eam, domine, exaudisti eam nec despexisti lacrimas eius, cum profluentes rigarent terram sub oculis eius in omni loco orationis eius: exaudisti eam. nam unde illud somnium, quo eam consolatus es, ut vivere mecum cederet et habere mecum eandem mensam in domo? quod nolle coeperat aversans et detestans blasphemias erroris mei. vidit enim se stantem in quadam regula lignea et advenientem ad se iuvenem splendidum hilarem atque adridentem sibi, cum illa esset maerens et maerore confecta. qui cum causas ab ea quaesisset maestitiae suae cotidianarumque lacrimarum docendi, ut adsolet, non discendi gratia, atque illa respondisset perditionem meam se plangere, iussisse illum, quo secura esset, atque admonuisse, ut attenderet et videret, ubi esset illa, ibi esse et me. quod illa ubi attendit, vidit me iuxta se in eadem regula stantem. unde hoc, nisi quia erant aures tuae ad cor eius, o tu bone omnipotens, qui sic curas unumquemque nostrum, tamquam solum cures, et sic omnes, tamquam singulos?
Augustinus HOME

bke18.17v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik