monumenta.ch > Augustinus > 18 X
Augustinus, Confessiones, Liber 3, IX 17 <<<     >>> XI 19

Augustinus, Confessiones, 3, Caput X 18

1 Haec ego nesciens inridebam illos sanctos servos et prophetas tuos. et quid agebam, cum inridebam eos, nisi ut inriderer abs te sensim atque paulatim perductus ad eas nugas, ut crederem ficum plorare, cum decerpitur, et matrem eius arborem lacrimis lacteis? quam tamen ficum si comedisset aliquis sanctus alieno sane non suo scelere decerptam, misceret visceribus et anhelaret de illa angelos, immo vero particulas dei gemendo in oratione atque ructando: quae particulae summi et veri dei ligatae fuissent in illo pomo, nisi electi sancti dente ac ventre solverentur. et credidi miser magis esse misericordiam praestandam fructibus terrae quam hominibus, propter quos nascerentur. si quis enim esuriens peteret, qui manichaeus non esset, quasi capitali supplicio damnanda buccella videretur, si ei daretur.
Augustinus HOME

bke18.17v