monumenta.ch > Augustinus > 15 VIII
Augustinus, Confessiones, Liber 3, VII 14 <<< >>> VIII 16
Augustinus, Confessiones, 3, Caput VIII 15
1 Numquid aliquando aut alicubi iniustum est diligere deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente et diligere proximum tamquam te ipsum? itaque flagitia, quae sunt contra naturam, ubique ac semper detestanda atque punienda sunt, qualia Sodomitarum fuerunt. quae si omnes gentes facerent, eodem criminis reatu divina lege tenerentur, quae non sic fecit homines, ut se illo uterentur modo. violatur quippe ipsa societas, quae cum deo nobis esse debet, cum eadem natura, cuius ille auctor est, libidinis perversitate polluitur. quae autem contra mores hominum sunt flagitia, pro morum diversitate vitanda sunt, ut pactum inter se civitatis aut gentis consuetudine vel lege firmatum nulla civis aut peregrini libidine violetur. turpis enim omnis pars universo suo non congruens. cum autem deus aliquid contra morem aut pactum quorumlibet iubet, etsi numquam ibi factum est, faciendum est, et si omissum, instaurandum, et si institutum non erat, instituendum est. si enim regi licet in civitate, cui regnat, iubere aliquid, quod neque ante illum quisquam nec ipse umquam iusserat, et non contra societatem civitatis eius obtemperatur, immo contra societatem non obtemperatur - generale quippe pactum est societatis humanae oboedire regibus suis - quanto magis deo regnatori universae creaturae suae ad ea quae iusserit sine dubitatione serviendum est! sicut enim in potestatibus societatis humanae maior potestas minori ad oboediendum praeponitur, ita deus omnibus.
Augustinus HOME
bke18.16v
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik