monumenta.ch > Augustinus > 13 VII
Augustinus, Confessiones, Liber 3, VII 12 <<<     >>> VII 14

Augustinus, Confessiones, 3, Caput VII 13

1 Et non noveram iustitiam veram interiorem non ex consuetudine iudicantem, sed ex lege rectissima dei omnipotentis, qua formarentur mores regionum et dierum pro regionibus et diebus, cum ipsa ubique ac semper esset, non alibi alia nec alias aliter, secundum quam iusti essent Abraham et Isaac et Iacob et Moyses et David et illi omnes laudati ore dei; sed eos ab imperitis iudicari iniquos, iudicantibus ex humano die et universos mores humani generis ex parte moris sui metientibus, tamquam si quis nescius in armamentis, quid cui membro adcommodatum sit, ocrea velit caput contegi et galea calciari et murmuret, quod non apte conveniat, aut in uno die indicto a promeridianis horis iustitio quisquam stomachetur non sibi concedi quid venale proponere, quia mane concessum est, aut in una domo videat aliquid tractari manibus a quoquam servo, quod facere non sinatur qui pocula ministrat, aut aliquid post praesepia fieri, quod ante mensam prohibeatur et indignetur, cum sit unum habitaculum et una familia, non ubique atque omnibus idem tribui. sic sunt isti qui indignantur, cum audierint illo saeculo licuisse iustis aliquid, quod isto non licet iustis, et quia illis aliud praecepit deus, istis aliud pro temporalibus causis, cum eidem iustitiae utrique servierint, cum in uno homine et in uno die et in unis aedibus videant aliud alii membro congruere et aliud iam dudum licuisse, post horam non licere, quiddam in illo angulo permitti aut iuberi, quod in isto iuxta vetetur et vindicetur. numquid iustitia varia est et mutabilis? sed tempora, quibus praesidet, non pariter eunt; tempora enim sunt. homines autem, quorum vita super terram brevis est, quia sensu non valent causas contexere saeculorum priorum aliarumque gentium, quas experti non sunt, cum his quas experti sunt, in uno autem corpore vel die vel domo facile possunt videre, quid cui membro, quibus momentis, quibus partibus personisve congruat, in illis offenduntur, hic serviunt.
Augustinus HOME

bke18.16r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik