monumenta.ch > Augustinus > 11 VI
Augustinus, Confessiones, Liber 3, VI 10 <<<     >>> VII 12

Augustinus, Confessiones, 3, Caput VI 11

1 Ubi ergo mihi tunc eras et quam longe? et longe peregrinabar abs te exclusus et a siliquis porcorum, quos de siliquis pascebam. quanto enim meliores grammaticorum et poetarum fabellae quam illa decipula! nam versus et carmen et Medea volans utiliores certe quam quinque elementa varie fucata propter quinque antra tenebrarum, quae omnino nulla sunt et occidunt credentem. nam versum et carmen etiam ad vera pulmenta transfero; volantem autem Medeam etsi cantabam, non adserebam, etsi cantari audiebam, non credebam: illa autem credidi. vae, vae! quibus gradibus deductus in profunda inferi, quippe laborans et aestuans inopia veri, cum te, deus meus tibi enim confiteor, qui me miseratus es et nondum confitentem cum te non secundum intellectum mentis, quo me praestare voluisti beluis, sed secundum sensum carnis quaererem. tu autem eras interior intimo meo et superior summo meo. offendi illam mulierem audacem, inopem prudentiae, aenigma Salomonis, sedentem super sellam in foribus et dicentem: panes occultos libenter edite et aquam dulcem furtivam bibite. quae me seduxit, quia invenit foris habitantem in oculo carnis meae et talia ruminantem apud me, qualia per illum vorassem.
Augustinus HOME

bke18.15v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik