monumenta.ch > Augustinus > 6 III
Augustinus, Confessiones, Liber 3, III 5 <<<     >>> IV 7

Augustinus, Confessiones, 3, Caput III 6

1 Habebant et illa studia, quae honesta vocabantur, ductum suum intuentem fora litigiosa, ut excellerem in eis, hoc laudabilior, quo fraudulentior. tanta est caecitas hominum de caecitate etiam gloriantium. et maior iam eram in schola rhetoris et gaudebam superbe et tumebam tyfo, quamquam longe sedatior, domine, tu scis, et remotus omnino ab eversionibus, quas faciebant eversores - hoc enim nomen scaevum et diabolicum velut insigne urbanitatis - est inter quos vivebam pudore impudenti, quia talis non eram: et cum eis eram et amicitiis eorum delectabar aliquando, a quorum semper factis abhorrebam, hoc est ab eversionibus, quibus proterve insectabantur ignotorum verecundiam, quam proturbarent gratis inludendo atque inde pascendo malivolas laetitias suas. nihil est illo actu similius actibus daemoniorum. quid itaque verius quam eversores vocarentur, eversi plane prius ipsi atque perversi deridentibus eos et seducentibus fallacibus occulte spiritibus in eo ipso, quod alios inridere amant et fallere?
Augustinus HOME

bke18.14r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik