monumenta.ch > Augustinus > 4 II
Augustinus, Confessiones, Liber 3, II 3 <<< >>> III 5
Augustinus, Confessiones, 3, Caput II 4
1 At ego tunc miser dolere amabam et quaerebam, ut esset quod dolerem, quando mihi in aerumna aliena et falsa et saltatoria ea magis placebat actio histrionis meque alliciebat vehementius, qua mihi lacrimae excutiebantur. quid autem mirum, cum infelix pecus aberrans a grege tuo et impatiens custodiae tuae turpi scabie foedarer? et inde erant dolorum amores, non quibus altius penetrarer - non enim amabam talia perpeti, qualia spectare - sed quibus auditis et fictis tamquam in superficie raderer: quos tamen quasi ungues scalpentium fervidus tumor et tabes et sanies horrida consequebatur. talis vita mea numquid vita erat, deus meus?
Augustinus HOME
bke18.14r