monumenta.ch > Augustinus > 3 II
Augustinus, Confessiones, Liber 3, II 2 <<<     >>> II 4

Augustinus, Confessiones, 3, Caput II 3

1 Ergo amantur et dolores. certe omnis homo gaudere vult. an cum miserum esse neminem libeat, libet tamen esse misericordem, quod quia non sine dolore est, hac una causa amantur dolores? et hoc de illa vena amicitiae est. sed quo vadit? quo fluit? ut quid decurrit in torrentem picis bullientis, aestus immanes taetrarum libidinum, in quos ipsa mutatur et vertitur per nutum proprium de caelesti serenitate detorta atque deiecta? repudietur ergo misericordia? nequaquam. ergo amentur dolores aliquando. sed cave immunditiam, anima mea, sub tutore deo meo, deo patrum nostrorum et laudabili et superexaltato in omnia saecula, cave immunditiam. neque enim nunc non misereor, sed tunc in theatris congaudebam amantibus, cum sese fruebantur per flagitia, quamvis haec imaginarie gererent in ludo spectaculi, cum autem sese amittebant, quasi misericors contristabar; et utrumque delectabat tamen. nunc vero magis misereor gaudentem in flagitio quam velut dura perpessum detrimento perniciosae voluptatis et amissione miserae felicitatis. haec certe verior misericordia, sed non in ea delectat dolor. nam etsi approbatur officio caritatis qui dolet miserum, mallet tamen utique non esse quod doleret, qui germanitus misericors est. si enim est malivola benivolentia, quod fieri non potest, potest et ille, qui veraciter sinceriterque miseretur, cupere esse miseros, ut misereatur. nonnullus itaque dolor approbandus, nullus amandus est. hoc enim tu, domine deus, qui animas amas, longe alteque purius quam nos et incorruptibilius misereris, quod nullo dolore sauciaris. et ad haec quis idoneus?
Augustinus HOME

bke18.13v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik