monumenta.ch > Augustinus > 2 II
Augustinus, Confessiones, Liber 3, I 1 <<< >>> II 3
Augustinus, Confessiones, 3, Caput II 2
1 Rapiebant me spectacula theatrica plena imaginibus miseriarum mearum et fomitibus ignis mei. quid est, quod ibi homo vult dolere cum spectat luctuosa et tragica, quae tamen pati ipse nollet? et tamen pati vult ex eis dolorem spectator et dolor ipse est voluptas eius. quid est nisi mirabilis insania? nam eo magis eis movetur quisque, quo minus a talibus affectibus sanus est, quamquam, cum ipse patitur, miseria, cum aliis compatitur, misericordia dici solet. sed qualis tandem misericordia in rebus fictis et scenicis? non enim ad subveniendum provocatur auditor, sed tantum ad dolendum invitatur et actori earum imaginum amplius favet cum amplius dolet. et si calamitates illae hominum vel antiquae vel falsae sic agantur, ut qui spectat non doleat, abscedit inde fastidiens et reprehendens; si autem doleat, manet intentus et gaudens lacrimat.
Augustinus HOME
bke18.13r
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik