monumenta.ch > Augustinus > 16 VIII
Augustinus, Confessiones, Liber 2, VII 15 <<<     >>> IX 17

Augustinus, Confessiones, 2, Caput VIII 16

1 Quem fructum habui miser aliquando in his, quae nunc recolens erubesco, maxime in illo furto, in quo ipsum furtum amavi, nihil aliud, cum et ipsum esset nihil et eo ipso ego miserior? et tamen solus id non fecissem - sic recordor animum tunc meum - solus omnino id non fecissem. ergo amavi ibi etiam consortium eorum cum quibus id feci. non ergo nihil aliud quam furtum amavi; immo vero nihil aliud, quia et illud nihil est. quid est re vera? quis est, qui doceat me, nisi qui inluminat cor meum et discernit umbras eius? quid est, quod mihi venit in mentem quaerere et discutere et considerare, quia si tunc amarem poma illa, quae furatus sum, et eis frui cuperem, possem etiam solus, si satis esset, committere illam iniquitatem, qua pervenirem ad voluptatem meam, nec confricatione consciorum animorum accenderem pruritum cupiditatis meae? sed quoniam in illis pomis voluptas mihi non erat, ea erat in ipso facinore, quam faciebat consortium simul peccantium.
Augustinus HOME

bke18.12v