monumenta.ch > Augustinus > 14 VI
Augustinus, Confessiones, Liber 2, VI 13 <<<     >>> VII 15

Augustinus, Confessiones, 2, Caput VI 14

1 Ita fornicatur anima, cum avertitur abs te et quaerit extra te ea quae pura et liquida non invenit, nisi cum redit ad te. perverse te imitantur omnes, qui longe se a te faciunt et extollunt se adversum te. sed etiam sic te imitando indicant creatorem te esse omnis naturae et ideo non esse, quo a te omni modo recedatur. quid ergo in illo furto ego dilexi et in quo dominum meum vel vitiose atque perverse imitatus sum? an libuit facere contra legem saltem fallacia, quia potentatu non poteram, ut mancam libertatem captivus imitarer faciendo impune quod non liceret tenebrosa omnipotentiae similitudine? ecce est ille servus fugiens dominum suum et consecutus umbram. o putredo, o monstrum vitae et mortis profunditas! potuitne libere quod non licebat, non ob aliud nisi quia non licebat?
Augustinus HOME

bke18.12r